Job 23

GREG. Mens justi in amaritudine est semper, etc., usque ad qui per dulces sermones seducere quaerunt. Manus autem plagae est fortitudo percussionis, sed quia ex adversitatibus, justi plus sitiunt faciem auctoris, sequitur: Electi, cum contra votum quaelibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est, quod subdit: Ut est: quod modo differt Deus, ut plus desideretur. Solium sunt angeli, etc., usque ad dum meliora disponere Deum vident, unde: Coram Deo judicium ponere, etc., usque ad occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat, considerare. Quia dum examen judicis contra se contemplatur, amare se poenitentiae invectione persequitur. Ut sciam verba quae,>etc. Cum enim culpas poenitendo persequimur, quid nobis de eis judex in suo examine dicere possit invenimus, quod nescit, quia mala sua negligit. Quis enim in examine inveniri justus valeat, si secundum suae fortitudinis majestatem vitam hominum discutiat Deus: quamlibet enim justus si districte judicatur, mole magnitudinis premitur, unde subdit: Quasi diceret: Si secundum fortitudinem suam mecum contenderet, mole sua me premeret. Et nota, quia dum fortitudinem vitat, infirmitatem incarnationis optat, unde subdit: Mediator Dei et hominum, etc., usque ad absolutionis meae judicium victor excludam. Ibid. Ac si dicat: Filium incarnatum, etc., usque ad Sed nec in his omnibus plene se anima cognoscit, unde: . Id est videre non valeo videntem me. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita. Beatus Job in futura operatione, etc., usque ad quasi ad exemplum sibi propositum recurrit. In sinu cordis verba oris ejus abscondimus, quoniam mandata ejus non transitorie, sed implenda opere audimus, et si verba in opere prodeunt, latent tamen in corde. Si intus non elevatur animus, sed si laus extra quaeritur, tunc sermo Dei in sinu non occultatur. Principaliter et immutabiliter. Solus enim per se est, qui omnia agit, in quibus est ipse timendus, non quae patimur. De cujus immutabilitate subdit: Quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Ea ipsa vis qua cuncta disponit, anima illius appellatur. Explet in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed quia si ferire cogitat, adhuc invenitur, ubi plaga crescat. Rectitudinis pavore concutitur, cum se reddentis rationibus conspicit non esse idoneum, si districte judicetur. Virtutem ergo suae fortitudinis non sibi, sed auctori tribuit. Nunquam secura sunt corda justorum, sed turbata timore judicis, quae tamen consolantur donis quae acceperunt, unde: Flagella justorum vel praeterita purgant, vel futura peccata avertunt, quod non in Job, sed virtus augetur. Ille in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur.
Copyright information for VulgGlossa